prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius
Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem
in nomine Dei Israhel
tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius
Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et
cum eis prophetae Dei adiuvantes eos
in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans
Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis
quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros
hos instauraretis
ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum
illius aedificationis
oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et
non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium
referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam
exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans
Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui
erant trans Flumen ad Darium regem
sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax
omnis
notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei
magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in
parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in
manibus eorum
interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis
dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros
instauraretis
sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi
quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos
sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod
erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus
aedificaverat et extruxerat
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri
Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius
transtulit in Babylonem
anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit
edictum ut domus Dei aedificaretur
nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae
Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et
asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de
templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et
principem constituit
dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo
quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo
tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta
templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc
aedificatur et necdum conpletum est
nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca
regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut
aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super
hac re mittat ad nos